Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 7.23.1 Cic. Fam. 7.23.3 (English) >>Cic. Fam. 7.23.4

7.23.2 sed velim maneat Damasippus in sententia; prorsus enim ex istis emptionibus nullam desidero. tu autem ignarus instituti mei, quanti ego genus omnino signorum omnium non aestimo, tanti ista quattuor aut quinque sumpsisti. Bacchas istas cum Musis Metelli comparas. quid simile? primum ipsas ego Musas numquam tanti putassem atque id fecissem Musis omnibus approbantibus, sed tamen erat aptum bybliothecae studiisque nostris congruens; Bacchis vero ubi est apud me locus? at pulchellae sunt. Novi optime et saepe vidi. nominatim tibi signa mihi nota mandassem, si probassem. ea enim signa ego emere soleo quae ad similitudinem gymnasiorum exornent mihi in palaestra locum. Martis vero signum quo mihi pacis auctori? gaudeo nullum Saturni signum fuisse; haec enim duo signa putarem mihi aes alienum attulisse. Mercuri mallem aliquod fuisset; felicius, puto, cum Avianio transigere possemus.

7.23.3 quod tibi destinaras trapezophorum, si te delectat, habebis; sin autem sententiam mutasti, ego habebo scilicet. ista quidem summa ne ego multo libentius emerim deversorium Tarracinae, ne semper hospiti molestus sim. omnino liberti mei video esse culpam, cui plane res certas mandaram, itemque Iuni, quem puto tibi notum esse, Aviani familiarem. Exhedria quaedam mihi nova sunt instituta in porticula Tusculam. ea volebam tabellis ornare; etenim si quid generis istius modi me delectat, pictura delectat. sed tamen si ista mihi sunt habenda, certiorem velim me facias ubi sint, quando arcessantur, quo genere vecturae. si enim Damasippus in sententia non manebit, aliquem Pseudodamasippum vel cum iactura reperiemus.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 7.23.1 Cic. Fam. 7.23.3 (English) >>Cic. Fam. 7.23.4

Powered by PhiloLogic